CAJANUS Assis

CAJANUS Assis
CAJANUS Assis
apud Stat. l. 4. Sylv. 9. cuius lemma, Risus Saturnalitius, ad Photium. v. 20.
Sed Bruti senis oscitationes
De capsa miseri libellionis:
Emptum plus minus asse Catanô
Donas?
est unus assu Turnebo, quales intervenire solebant nuptialibus coemptionibus; unô ex tribus a muliere Sponso traditô: quam rem docet Nonius in voce Nubentes. Caianus autem, quia Caius et Caia boni ominis gratiâ. nupti novi dicebantur. Vide eum Adversar. l. 20. c. 32. Ioann. item bernartium ad hos versus, ut et Theod. Marcilium ad LL. XII. Tabb. c. 14. Barthius verw, Caianum interptetatur vilissimum, ab avaro et desperato pene Principe utique etiam assibus dempto pondere, ut viliores essent coereris, cum perditâ suâ prodigalitate tantam pccuniam Caligula pessum dedisset. A' qua sententia non abhorrebit, qui Vitam huius portenti apud Sueton c. 37. legerit. Vilissimus certe assis omnium Caianus hic dicitur: neque facile ab alio Caio ortum tam exiguae monetae detrimentum comperies. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. l. 1. p. 418.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”